monumenta.ch > Victricius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 4, 1
Miseremini igitur, miseremini; habetis, quod ignoscatis, confitemur Deum Patrem; confitemur Deum Filium, confitemur sanctum Spiritum Deum. Confitemur quia tres unum sunt. Unum dixi; quia ex uno sicut Filius de Patre, ita Pater in Filio; sanctus Spiritus vero de Patre et Filio. Ita et Pater et Filius in Spiritu sancto.